NEAPOLIS

NEAPOLIS
I.
NEAPOLIS
Africae urbs gemina, una in ora apud Mercuril promontor. inter Curubim 12. et Clypeam 20. mill. pass. a Carthagine 65. in ortum, Nabel in colis, teste Marmoliô. Alterain ora apud Syrtim parvam, et ostia Cinyphii fluv. nunc Napoli di Barbaria, inter Carthaginem ad Occafum 639. mill. pass. ex Antonino. Aliter Lepte magna, Baudrand. nunc Lepe, seu Lebeda. In regno Tripolitano, in ora maris Mediterranei, media inter Syrtim maiorem ad Ortum, et minorem ad Occasum. Cum portu capaci, 100. mill. pass. a Tripoli in Ortum, uti 500. a Carthaginer Huius meminit Dionysius v. 204.
Τάων δ᾿ ἀμφοτέρων μεσάτη πόλις ἐςτήρικται
Η῾ν ῥά τε κικλήσκουσι Νέην πόλιν.
II.
NEAPOLIS
Macedoniae urbs, apud sinum Stryinonicum; Christopoli Sophiano.
III.
NEAPOLIS
Palaestinae in Samaria urbs, quae et Sichem. Id tractu Ephraim, Ioseph. l. 5. bell. Iud. c. 4. Hîc concilium A. C. 1120. Guil. Tyr. antea Mamortha, teste Pliniô l. 5. c. 13. Sunt et aliae urbes huius nominis, una Ioniae in Cariae confinio inter Ephesum, et Samum, Strab. et Ptal. Altera Sardinae in ora Australi excisa, adhuc Napoli dicta. Item oppid. olim, nunc pagus Cypri apud Amathuntem: Lemise laneuve, teste Lusignanô. Item Syracusarum pars una, Ciccr. l. 5. in Verrein. Quarta urbs, quiae posteremo aedifieata est Neapolis, nominatur. Thucydides Temeniten vocat. Item urbs Argiae, olim Nauplia.
IV.
NEAPOLIS
colonia, et urbs Archiepiscopalis Campaniae maritima, regni Neapolitani caput, actotius Italiae clarissima, civium multitudine ac nobilitate, facile omnes superans: ab urbe Româ 125. mill. pass. in Eurum distans, sic ab Augusto dicta, cum prius Parthenope diceretur. Baudrando urbs Italiae amplissima, emporium celeberrimum, et provinc. Terraelaboris primaria. Cum portu capaci et satistuto. In agro mire riguo et fertili, planitieque amoenissima. Eius templa superbissima. Munita est 4. arcibus, nempe Castellô novô, Castrô Ovi, Castrô. Elmi, et Turri Carmelitarum; quibus in praesens collis Pizzofalcone adiungitur, cum valido praesidio Hispanico. Hinc sinus Neopolitanus, Sinus adiacens. Populi Neapolitani. Vulgo Naples. Horat. Epod. 5. v. 43.
Et otiosa credidit Neapolis.
Stat. l. 4. sylv. 8. v. 6.
Nec solum festas secreta Neapolis aras
Ambiat. ———— ————
Neapoli ludicrum quinquennale celebratum olim ex Strabone omnibus notum est. Νυνὶ δὲ, inquit, Πεντετηρικὸς ἱερὸς ἀγὼν συντελεῖται. Rectd autem νυνὶ, nam id Strabonis aetate fuisse in stitutum, docet Suetonius in Octav. c. 98. Papinius ad uxorem, l. 3. Sylv. 5 v. 89.
Quid nune magnifieas species, Cultusquelocorum,
Templaque et innumero spatia interstincta columnis,
Et geminam molem nudi tectique theatri
Et Capicolinis quinquennia proxima lustris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Neapolis — (altgriechisch Νεάπολις Neue Stadt) ist der Name mehrerer antiker Städte: in Europa Stadt in Thrakien, zur Thasitischen Peraia gehörig, heute Kavala in Nordgriechenland Neapolis (Thrakien), später Herakleia, am Nordufer der Propontis, heute… …   Deutsch Wikipedia

  • Neapolis — Néapolis Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Néapolis (en grec ancien Νεάπολις / Neapolis, littéralement « cité nouvelle ») est le nom de plusieurs cités antiques : Néapolis… …   Wikipédia en Français

  • Neápolis — es un nombre de distintas ciudades, de origen griego, que significa ciudad nueva . Han existido varias Neápolis a lo largo de la Historia: Neápolis, antigua ciudad griega de la península de Palene, es la actual Cavalla o Kavala. Neápolis, ciudad… …   Wikipedia Español

  • Neapolis — (Сиракузы,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Zappalà 16, 96100 Сиракузы, Италия …   Каталог отелей

  • Neapŏlis — (gr., d.i. Neustadt), 1) s. Neapel (Gesch.); 2) der südwestliche Theil von Syrakus, s.d.; 3) Stadt an der Westküste Sardiniens, jetzt Oristano, südöstlich davon lagen die Thermen Neapolitānae aquae, j. Aquales od. bei Arbus; 4) Stadt auf der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Neapŏlis — (griech., »Neustadt«), Name verschiedener Städte des Altertums: 1) N. in Kampanien, s. Neapel. – 2) Flavia N., zur Römerzeit Name des alten Sichem (s. d.) in Palästina; jetzt Nabulus (s. d.). – 3) Stadt der Zeugitana, heute Nâbel (s. d.). – 4) S …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Neapolis — Neapŏlis (d.i. Neustadt), im Altertum Name vieler griech. Städte, am bekanntesten das heutige Neapel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Neapolis — Neãpolis dkt …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • Néapolis — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Néapolis (en grec ancien Νεάπολις / Neapolis, littéralement « cité nouvelle ») est le nom de plusieurs cités antiques : Néapolis de… …   Wikipédia en Français

  • Neapolis — Sp Neãpolis Ap Napoli itališkai Ap Neapolis lotyniškai L Kampanijos adm. sr. c. ir p ja, P Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”